- SUCCIDANEA hostia dicebatur olim
- SUCCIDANEA hostia dicebatur olimteste Festo, quae secundô locô caedebatur, quod quasi succideretur, dicta. Quidam a succedendo, non a succidendo, dictam putant. Cum nempe primis hostiis litatum non erat, aliae post easdem ductae caedebantur, quae quasi prioribus iam caesis, luendi piaculi gratiâ subdebantur, et succedebant. Et quidem, Si per marem litare non possent, succidanea dabaturfemina; si autem per feminam non litâssent, succidanea adhiberi non poterat. Meminit earum vetus Senatusconsultum, quod in Regia hastae Mactiae movislent, M. Antoniô A. Postumiô Consulib factum: Quod C. Iulius L. F. Ponlifex. nuntiavit. in. Sacrario. in. Regiathastas. Martias. movisse. de. ea. re. ita. censuerunt. uti. M. Antonius. Consul. hostiis. maioribus. Iovi. et. Marti. et. coeteris. Diis quibus. videretur. placandis. uti. procurasset. satis habendum censuerunt. si. quid. Succidaneis. opus. esset. Robigus. accederet. Alius codex habet, Robius accederet: Dicebantur autem Robi boves a colore rufo, quem Graeci ξανθὸν appellant. Sic et antiqua inscript. Robius vitulus occurrit, ut Praetor cuihaec regio sorti obvenerit, litaturum se sciat, aliusque quis Magistratus, Volcanalibus 10. Kal. Sept. omnibus annis vitulô Robio et Verre. Vide A. Gellium l. 4. c. 6. cum Notis Anton. Thysii ICti. Praecidaneae contra hostiae dicebantur, quae ante sacrficia sollennia ptidie caedebantur: quemadmodum porca praecidanca, piaculi gratiâ, ante fruges novas captam immolari Cereri consuevit. Vide supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.